monumenta.ch > Beda Venerabilis > 43 > sectio 813 > sectio 629 > sectio 269 > bsbBSB-InkG-296GW11398.106 > Romanorum. > ad Corinthios I, 6 > sectio 500 > 5 > sectio 561 > sectio 829 > sectio 608 > sectio 618 > sectio 1031 > sectio 768 > sectio 325 > sectio 910 > sectio 71 > sectio 514 > 12 > sectio 395 > sectio 597 > 20 > bsbBSB-InkG-296GW11398.86 > sectio 613 > {g} > sectio 229 > sectio 98 > {n}
Beda, De orthographia, {m} <<<     >>> {o}

Beda Venerabilis, De orthographia, {n}

1 nimis dicitur quicquid plus fuerit quam oportet; nam parum est quod minus est quam oportet, nimium plus quam oportet.
2 et horum in medio modus est, quod dicitur satis est.
3 cum itaque utile sit in uita et moribus ut amplius quam oportet nihil omnino faciamus, profecto ueram esse sententiam, ne quid nimis, fateri potius quam negare debemus.
4 sed aliquando Latina lingua hoc uerbo sic abutitur ut nimis pro eo quod est ualde, et positum inueniamus in litteris sacris, et ponamus in sermonibus nostris; nam et in psalmo, tu praecepisti mandata tua custodire nimis, non nisi ualde intellegimus, si recte intellegimus, et nimis te diligo, si alicui carissimo dicimus non utique plus quam oportet, sed ualde nos diligere intellegi uolumus.
5 denique illa Graeca sententia, ne quid nimis, non habet hoc uerbum quod hic legitur.
6 ibi enim est ἄγαν, quod est nimis, hic autem est σφόδρα quod est ualde. sed aliquando, ut dixi, {nimis} pro eo quod est ualde et dictum inuenimus et dicimus.
7 unde etiam nonnulli Latini non habent, tu praecepisti mandata tua custodire nimis.
8 noceo, obsum, incommodo, malefacio, officio, in una significatione ponuntur, quod Graece dicitur βλάπτω, et cuncta datiuum casum trahunt.
9 nullus est tam in re quam in persona; nemo in persona dicitur ut ne homo.
10 natales (id est, nobilitates), nuptiae, nonae, nares, nundinae, nugae, neniae, pluralia tantum.
11 et nar inuenimus.
12 nenias autem dicunt epitaphia, id est carmina quae in memoriam mortuorum in tumbis scribuntur.
13 nequam et nugas omnis generis et numeri sunt et per omnes casus currunt semper aequaliter dicta, quamuis Augustinus dicat nugae, nugarum, nugis.
14 ferunt autem quae nugas Hebraeus sermo sit et idem apud eos quod apud nos significet, id est, leuis et prauae mentis homines.
15 noui, nosti, nouit, nouimus, nostis, nouerunt: sic declinatur et praesenti et praeterito perfecto.
16 cui similia sunt odi et memini.
17 noceor, noceris, recte dicitur, quamuis aliqui grammatici asseuerent non debere dici noceor, sed nocetur mihi.
18 neque enim Hieronymus grammaticorum regulam ignorabat, qui in propheta Abacuc ita transferre non timuit, et non saluabis, dum noceor.
19 necto nexi praeterito.
20 noctu temporis est aduerbium; nocte nomen est.
21 nubunt feminae: uir enim ducit, mulier nubit, quia pallio obnubit caput genasque.
22 nongentos, non nungentos, ab nouem.
23 nequam non malum significat sed inutilem.
24 nubo, nupsi, nuptiae: cum uocalis sequitur, b debet esse; cum consonans p.
25 nascitur quod utero decidit; enascitur quod de terra aut de aqua exsurgit.
26 nihil aduerbium est, nihili nomen.
27 homo enim nullius momenti nihili dicitur.
28 nauis unius ratis nomen est; nauigium omnis classica profectio; nauclerus omnis consortii naualis exercitus; nauigator ipse primarius profectionis; nauta uero omnis qui laborem facit nauigandi.
29 nauis ablatiuum per e et per i effert.
Beda Venerabilis HOME

csg249.23

Beda, De orthographia, {m} <<<     >>> {o}
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 43 > sectio 813 > sectio 629 > sectio 269 > bsbBSB-InkG-296GW11398.106 > Romanorum. > ad Corinthios I, 6 > sectio 500 > 5 > sectio 561 > sectio 829 > sectio 608 > sectio 618 > sectio 1031 > sectio 768 > sectio 325 > sectio 910 > sectio 71 > sectio 514 > 12 > sectio 395 > sectio 597 > 20 > bsbBSB-InkG-296GW11398.86 > sectio 613 > {g} > sectio 229 > sectio 98 > {n}

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik